Charter Document - 06000111
Charter Number: | 06000111 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1194 - 1209 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo Humolariensis ecclesie dictus abbas totumque eiusdem ecclesie capitulum omnibus ad quos presens pagina pervenerit in Domino salutem Cum honesta veritas semper in lucem preponi desideret eam ibi manifestare tenemur ubi rerum ignorantia alicui possit generare dispendium Significamus igitur universitati vestre quod de LX libris Marbotinorum quas domina Hauvidis de la Musse nobis et ecclesie Sancti Nicholai in Pratis pro remedio anime sue in elemosinam contulit prenominata ecclesia Sancti Nicholai suam integram recepit medietatem absque aliqua a nobis facta in posterum reclamatione super terram del Maisnil in perpetuum assignatam Ut autem hoc ratum et inconcussum permaneat sigilli nostri appensione roboravimus