Charter Document - 06000109

Charter Document - 06000109


Charter Number: 06000109
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo dictus abbas ecclesie Humolariensis et eiusdem loci conventus paginam istam lecturis notum facimus quod Robertus li Frans de Lesdin emit precio XC librarum parisiensium a Radulfo maiore nostro de Morecort tres modiatas terre quas ipse Robertus de nobis in feodo ligie tenet Hec pecunia uxori sue Elisabeth ad huiusmodi emptionem faciendam apud Longum Pontem servabatur Quam terram ipse Robertus predicte uxori sue Elisabeth et in dotem et in recompensationem dotalicii quod ipsa habebat in decimis de Lesdin quas fratribus Longi Pontis ipsa concedente et laudante vendiderat assignavit Hanc ipsam terram tam ipse Robertus quam dicta uxor eius Elisabeth fratribus Longi Pontis nobis concedentibus et laudantibus obligaverunt et in plegium dederunt ut si quando de predicto dotalicio dictis fratribus veatio aliqua oriretur ipsi fratres predictam terram saisirent et tenerent quamdiu dicta Elisabeth viveret nisi prius ecclesie Longi Pontis satisfieret Quod ut ratum et firmum permaneat sigilli nostri appensione roboravimus Actum anno verbi incarnati MCCIX