Charter Document - 06000105
Charter Number: | 06000105 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint presentes et futuri quod inter ecclesiam Humolariensem et ecclesiam Viconiensem assensu Hugonis abbatis Humolariensis et Arnulfi abbatis Viconiensis et capitulorum utriusque ecclesie factum est tale concambium ecclesia quippe Viconiensis possidebat quandam terram terris ecclesie Humolariensis contiguam quam eidem Radulfus Molniers dederat in elemosinam que est sub nemore de Marchi aliam quoque terram predicta ecclesia Viconiensis habebat vicinam terris ecclesie Humolariensis supra Hunchies Has igitur prefatas terras ecclesia Viconiensis concessit ecclesie Humolariensi imperpetuum possidendas pro quinque campis quorum IIII sunt iuxta Baienpont quintus vero iuxta Orgeval tali conditione quod utraque ecclesia alteri warandiam prestabit de hoc concambio adversus eos qui eisdem aliquam molestiam intulerint si iudicio et iusticie stare voluerint Ut autem hoc ratum habeatur utriusque ecclesie sigyllum huic scripto appensum est et ydoneis testibus confirmatum Huius rei testes Hugo abbas Humolariensis Arnulfus abbas Viconiensis Iacobus prior Iohannes cantor Rainoardus prepositus Ioscelinus prior Nicholaus supprior Theodericus prepositus Guido et Martinus presbiteri Actum anno verbi incarnati MCXCIIII