Charter Document - 06000102
Charter Number: | 06000102 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1186 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis abbati et monachi Sancti Nicholai de Ribodimonte salutem et apostolicam benedictionem Cum inter vos ex una parte et ex alia dilectum filium nostrum [] abbatem Humolariensem [] abbatissam quoque de Mosteriolo et Girardum de Brenort super quodam territorio in presencia bone memorie R[ainaldi] quondam Noviomensis episcopi de mandato apostolico questio verteretur tandem controversia ipsa per eundem episcopum fui[t] amicabili compositione decisa et utrique parti per transactionem ipsam certa portio illius territorii assignata Quia igitur ea que a fratribus et coepiscopis nostris precipue auctoritate sedis apostolice ratione previa statuuntur firma debent et illibata persistere compositionem ipsam sicut sine pravitate facta est et ab utraque parte recepta et in scripto autentico predicti episcopi continetur ratam habentes eam auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum Datum Verone idus februarii