Charter Document - 06000101
Charter Number: | 06000101 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Announcement |
Date: | 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Quoniam inter cetera humane fragilitatis incommoda quam plurimum noxia tolerat oblivio necesse est litteris mandari quod inter filios ecclesie pacis gratia constat actitari Quapropter scire volumus presentes et futuros ecclesiam beati Nicholai in Pratis sub Ribodimonte sitam ab ecclesia Humolariensi censualiter accepisse quicquid habebat in territorio de Leheris in silvis in terris cultis et incultis et in omnibus proficuis tali conditione ut singulis annis quatuor modios frumenti boni et legittimi ad mensuram Sancti Quintini infra festum Omnium Sanctorum predicte ecclesie persolvat et apud Castellionem curiam videlicet Humolariensis ecclesie vehiculo suo perduci faciat Quod ut ratum atque inconcussum permaneat et in perpetuum maneat scripto firmavimus et sigillorum nostrorum inpressionibus munivimus et invicem nobis per cyrographum divisimus Actum tempore dompni Huberti abbatis Humolariensis et dompni Ricardi abbatis Sancti Nicholai anno incarnationis Dominice MCLXXXVI Huius rei testes sunt et cooperatores supradicti abbates De monachis Humolariensibus Henricus prior Heldradus Iacob Acardus Iohannes Wilardus et totus conventus De monachis sancti Nicholai Herbertus prior Robertus prepositus Sygerus Robertus Matheus et totus conventus Dompnus Matheus abbas Sancti Quintini de Insula et Nicholaus m[onachus] eius De militibus Wenricus de Fillanis et Nicholaus et Andreas