Charter Document - 06000097

Charter Document - 06000097


Charter Number: 06000097
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1180
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum facimus presentibus et futuris quod controversia que vertebatur inter ecclesiam Humolariensem et Walterum Sauari super quamdam terram ita mediantibus viris sapientibus ad pacem et concordiam devenit Reddidit idem Walterus et Radulfus filius eius terram illam his verbis designatam medietatem sue vallis que subtus Gerli castelzalium campum qui extenditur a predicta valle usque ad curtem nostram de Beauvoir super valle Huberti de Petris et alios duos campos quos tenebat Simon miles ab ipso Waltero ad septimam garbam per medium unius vadii [] et alterius ad quercum de Beauvoir in manu domini Huberti abbatis ecclesie quam se iniuste tenuisse memoraverant Presentibus Waleo maiore ville Humolariensis et scabinis Fulcone Paumare Ioanne Rufo et Petro Authemier acceptis proinde de bonis ecclesie per manum prefati abbatis XXV solidis quintiniensis monete et uno modio frumenti prenominatus quoque Walterus Sauari et Radulfus filius eius in presentia conventus presentibus fere totius ville hominibus iuraverunt super sancta sanctimonii terram illam quam reddiderunt nihil amplius reclamaturos et ea integro libere et quiete possidendam in perpetuum sicut dictum ecclesie concesserunt In terra autem que Waltero remansit ab illo die et deinceps prescriptus abbas et monachi se nihil amplius reclamare spoponderunt Sciendum vero quid pro omni terra quam retinuit scilicet quam reddidit nobis solvebat annuatim idem Walterus VIII solidos de censu pro his autem quatuor tantum pro censu tres pro mensura sua duos denarios et unum caponem omni anno annuatim ecclesie reddet Huius rei testes sunt dominus Hubertus abbas Henricus prior Harduinus Ioannes Petrus Willelmus Bardulfus Hugo Petrus Robertus pueri et omnis conventus magister Martinus de Oisonville Walterus huius rei author et Radulfus filius eius et omnes fere totius ville homines Actum anno incarnatis Dominice MCLXXX