Charter Document - 06000096
| Charter Number: | 06000096 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | List |
| Date: | 1176 - 1180 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnium fere mortalium opera nisi litteris inserta fuerint oblivioni subiecta citius abolentur Que de causa ego Hubertus Dei gratia Humolariensis abbas omnisque fratrum congregatio tam nobis quam posteris nostris consulentes ea qua maior huius ville ab ecclesia nostra hereditario iure possidere debet sub paucis nominare et tam presentium quam futurorum notitie commendare pacis gratia necessarium duximus Debet igitur maior sicut diximus de iure omni anno a nobis recipere equina quatuor pro quatuor corveis quas in hac villa habemus quibus maior debet interesse quas etiam ad profectum ecclesie pro posse custodire et ad operandum mittere Tria propter tria placita generalia unum in festo Sancti Stephani unum in nativitate Sancte Marie virginis cum affert unum inferendem aut duos solidos unum pro culcitris colligendis Et ne quis forte de modo et mensura horum conviviorum dubitet hunc habeat modum et mensuram ad unum quodque convivium habebit panem unum qualem monachus mensuram unam talis potus qualem habent monachi scutellam unam pisorum aut iure generale unum qualecumque die illo monachi comedent Si voluerit in abbatia comedet [et] quod si noluerit prandium suum ad domum suam deferri faciet Investituras [] invadationes redemptiones et venditiones et emptiones et scrutinia et inbannationes et assessiones metarum et les tenements et conductum omnia hec non potest maior facere sine assensu et licentia domini abbatis tamen per eius licentiam omnia faciet salvo iure ipsius maioris ad unumquoque horum omnium que dixerimus ad investiture et invadationis et redemptionis venditionis et emptionis scrutinii si tamen inventum fuerit quod queritur quod si nihil invenit nihil accipiet inbannationis assessionis metarum et de le[s] tenement et conductus habebit maior octo denarios et scabini habebunt quatuor excepto solum in assessione metarum habebit unum sextarium vini et scabini unum Omnium querelarum clamores qui ad maiorem referuntur aut submonitiones quas ipse fecerit per se aut per alium quemlibet non poterit commune maior minuere et quasi parvi pendere aut adnihilare licet omnes clamores et querelas et submonitiones ante dominum abbatem adducet et ibi aut ipsum dominum abbatem aut alium quemlibet qui sit loco abbatis aut ecclesie omnia desumentur salvo ipsius maioris iure pro querela que est vel abbatis potest abbas quemlibet submonere per famulum suum salvo nihilominus iure maioris In terris nostris quas carrucis nostris excolimus seu in illis quas ad excolendum aliis colonis tradimus maior nihil accipiet De remanentibus vero terris quas ipse maior ad excolendum dabit licentia domini abbatis de modiata accipiet tres denarios Abbatis autem erit ad quem gerbam illam terra dabit decimam Si inter terras nostras et terras que non sunt nostre maior posuerat metam ex parte nostra nihil accipiet ex altera vero parte quod de iure debet habere habebit Hec omnia sicut prenotata sunt laudavit Walterus maior cuius tempore ista tractata sunt iuramento super sacras reliquias facto se et uxorem suam suosque liberos bona fide firmiter tenere affirmans compromisit Huic rei multi fideles interfuerunt quorum nomina ex parte subter annotavimus Signum domini Huberti abbatis Signum Rainaldi prioris Signum Harduini Signum Boluini subprioris Signum Bertulfi Signum Hugonis Calvi Signum Alberti Evrardi Gerardi fratrum Signum Henrici Signum Ioannis Signum Iacobi Signum Petri Signum Ioannis Wilardi patris puerorum Signum totius conventus De clericis signum magistri Martini
