Charter Document - 06000091
Charter Number: | 06000091 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1172 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ad pontificate officium spectat ea que in lite versantur vel ad pacis vinculum si fieri potest reformare vel mediante iusticia decidere Ego igitur Balduinus Dei gratia Noviomensis dictus episcopus tam presentibus quam futuris notum fieri volo quod controversia diu habita inter ecclesiam Humolariensem et ecclesiam Sancti Nicholai de Pratis super decimatione novalium in territorio de Abbatisvilla et de Fontanis consistentium tandem per Dei gratiam ex utriusque ecclesie capitulorum assensu ad hanc devenit concordiam quod ecclesia Humolariensis in novalibus illis que ante datum privilegium a domino Eugenio papa sancte recordationis exinde factum ab eadem ecclesia facta fuerunt nullas decimas percipiet sed ecclesie Sancti Nicholai perpetuo percipiendas in pace dimittet In his vero que postea a supradicta ecclesia facta fuerunt ecclesia Sancti Nicholai nullas decimas habebit sed libere et quiete ecclesia Humolariensis possidebit Tempus quoque iam dictum privilegium Humolariensis ecclesie indultum fuit sicut ex ipsius inspectione pro certo percepimus diligenter notantes huic scripto inservimus Cum enim hec nostre constitutionis pagina facta fuit spacium XXV annorum transierat Hanc concordiam utraque approbavit ecclesia et proprio scripto confirmavit nobisque per duos monachos suos Hubertum et Rainerum idem scriptum presentavit Nos vero de pace gaudentes eandem concordiam tam cyrografi prescriptione quam sigilli nostri munimine per presentem paginam confirmavimus Actum Noviomi anno Dominice incarnationis MCLXXII Ego Balduinus Noviomensis cancellarius relegi et subscripsi