Charter Document - 06000089

Charter Document - 06000089


Charter Number: 06000089
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Settlement
Date: 1168 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander Morinensi episcopo et abbati Sancti Quintini de Monte Cum inter dilectos filios nostros R[icardum] Sancti Nicolai de Ribemonte et P[etrum] Humolariensem abbates et de Monasteriolo abbatissam et G[erardum] militem de Brenoth de nemore quodam causa diutius ventilata fuisset ad nostram tandem fuit audientiam per appellationem delata Postremo autem tam priore Sancti Nicolai quam responsalibus adverse partis in nostra presentia constitutis cum quisque assereret prescriptum nemus ad suum ius pertinere et idem prior causam ipsam mediante dilecto filio nostro Odone Sancti Nicolai in Carcere Tulliano diacono cardinali compositione interveniente decisam fuisse constanter asseveraret altera pars compositionem non fuisse factam de assensu predictarum ecclesiarum et militis proposuit Adiecit insuper quod ab eadem compositione fuerit resilitum et postea predictus abbas Sancti Nicolai prescriptum nemus tenuit ad censum licet prior qui pro eo venerat id omnino diffiteretur Unde quia nec super his que hinc inde allegabantur nec de meritis cause nos poterant ad plenum certificare nos decisioni ipsius negotii supersedentes ipsum experientie vestre committimus audiendum et appellatione remota fine congruo terminandum Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus in unum pariter convenientes et partes ante presentiam vestram convocantes inter eos pacifice et amicabiliter componere studeatis Quod si hoc fieri non poterit rationibus hinc inde auditis diligenter et cognitis eamdem causam appellatione cessante iustitia terminetis Si vero compositionem que mediante predicto cardinali facta dicitur aut arbitrium ab eodem cardinali post compromissionem in eum factam prolatum abbas forte Sancti Nicolai pretenderit nolumus quod iustitie alterius partis nisi rationabiliter constiterit quod de communi compromissione partium prolatum aliquod debeat preiudicium generare Si autem compositio de beneplacito et voluntate eorumdem trium capitulorum et eiusdem militis facta fuit seu arbitrium de communi compromissione partium prolatum aut etiam compositio postea a partibus extitit rata volumus ut compositio seu arbitrium debeat stare Si vero huic rei ambo interesse non poteritis alter vestrum non minus negotium ipsum ut predictum est exsequatur Data Beneventi XVI kalendas aprilis