Charter Document - 06000088

Charter Document - 06000088


Charter Number: 06000088
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1169
Date type: Internal, A.D., Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Petro abbati monasterii Sancte Marie et Sancte Hunegundis virginis que Humolariensis vocatur ecclesie eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dignoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impertire Ea propter dilecti in Domino filii vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium sancte Dei genitricis semperque virginis Marie atque Hunegundis in quo divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus In primis equidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dignoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur Preterea quascumque possessiones quecumque bona idem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum vel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permanent In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis Vineam quam habetis apud Laudunum subtus refectorium Sancti Vincentii Apud Semeliacum vineam unam Apud Moncellum mansuram unam et quatuor vineas quas ibidem habetis vineam videlicet Anselmi vineam in manso Riccardi vineam in manso Iuvini vineam Petura Apud Montem Nautolii vineam unam et pratum de Filanis Apud Ursellum curtem cum vineis quas emistis a monachis Sancti Salvatoris Aquicincti Omnes etiam alias vineas quas apud Ursellum habetis videlicet apud Mailli tres faissas In Criptella vineam unam Apud Villare duas vineas et vineam que dicitur Falva Apud Villemoncel unam Apud aliam Villemoncel unam In Valle Proilli unam In Fundo item unam In Lateritiis item unam In mediano Lateritio unam In Lateritio Ernaldi unam retro ecclesiam unam Apud Fait unam In Camberone duas faisas Item apud Ursellum tres faisas hortorum et tria nemora quorum duo tenetis cum Hermundo tertium cum monachis Sancti Vincentii duo etiam nemora que tenetis cum domina Eruburga et hortum quem tenetis cum illis de hospitali et cum domina Eruburga Item duo prata quorum unum tenetis cum Anselmo Peregrino et aliud per vos vinagis vestra de Montibus Apud Mecuniam quatuor solidos de censu et sextam gerbam de alia terra quartam partem de omni decima de Perroit quam reddidit vobis Gerardus miles filius Evrardi de Morencavenu Novem modios frumenti et unum modium avene quos vobis dat ecclesia Premonstratensis pro terra vestra de Ferrariis Apud Maseriasi decimam et altare hospitagia de Halincurt Apud Sairiacum sex solidos de censu Castellionem curtem vestram cum terris pratis et hospitibus duo molendina et altare et decimam Apud Sessiacum hospicium censum terras et duo prata sextam partem totius decime de Tenesla Curtem de Bernot et duas partes decime tertiam partem allodiorum in parte etiam Gerardi quartam partem in parte conversorum de Monasteriolo quintam et modium unum frumenti quem iidem conversi vobis persolvunt Decimam de Graisle Apud Vaudencurt XX solidos de censu pro terra sancte Hunegundis tertiam apud Arsunvillam tertiam de Leheriis in allodiis de Luveniis sextam partem Apud Gauchy duos solidos Altare de Seguuncurt et decimam maiorem et minorem furnum et medietatem terre culte et inculte intra villam et extra villam Quartam partem in toto territorio de Resteutes De terra vestra de Landrecurt XX modios frumenti quos recipitis a conversis Clarifontis altare eiusdem ville cum decima tota Apud Fraxinetum curtem villam altare terras cultas et incultas nemora et decimam Decimam de Reuloco Terram de Govilla Curtem de Curcellis cum duobus molendinis et vinariis et ceteris omnibus que ibidem habetis Curtem que dicitur Morrecourt et villam et decimam terras et molendinum et vinarium de Branecourt quod dedit vobis Galterus Oisons Aquam de Lucuriis Apud Rouverium altare terras furnum hospites et censum Apud Harli furnum terras et censum Quidquid habetis apud Sanctum Quintinum in castello et ad portam claustralem Apud Remicurt hospites et censum XII modios frumenti et tres modios avene quos solvit vobis ecclesia Sancti Martini Quidquid habetis apud Lauci intra villam et extra villam terram census et hospites Curtem que vocatur Frisia medietatem unius furni de Peron[a] Curtem que vocatur Abbatis villa et terram de Brunanfossa Sartum de Pericelieu Terram quam tenetis sub militibus de Brenort sub nova garba iuxta territorium Fontanen[sem] Apud Abbatis villam tres modiatas terre furnum et sex curtilia de Fontanis Curtem de Marchi altare terras et decimam Sartum quod tenetis a Raim[baldo] milite sub nova garba tres modiatas terre quas dedit vobis uxor Wicard[i] de Benais Terram quam Petrus Vetula dedit vobis III modios frumenti in molendino de Roumancourt et dimidium modium in eadem villa Duos modios frumenti in decima de Fontanis in Colle Modium frumenti quem dedit vobis Almericus Modium quem dedit vobis Paganus Duas modiatas terre et dimidium in territorio de Sorbi Altare de Urvillari et tertiam partem decime Lambais cum appendiciis suis Caciacum cum consuetudinibus suis molendinum terras nemora hospites et censum Duas modiatas terre quas dedit vobis Petrus de Lico Apud Ruminiacum censum et hospites terram et nemus Cauviniacum cum appendiciis suis libertatem curtis quam dedit vobis Gerardus dominus Hamensis Apud Fonsomas hospitagia Apud Troncoit modium frumenti et dimidium modium avene Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus a vobis decimas exigere presumat Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus ut eorum devotioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi excommunicati vel interdicti sint Nullus obsistat salva iustitia matricis ecclesie Obeunte vero te loci eiusdem abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessionem auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura salva nimirum sedis apostolice authoritate et diocesani episcopi canonica iustitia Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam venire temere tentaverit secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi quatenus et hic et in futurum fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Ego Alexander catholice ecclesie episcopus Ego Hubaldus Ostiensis episcopus Ego Bernardus Portuensis episcopus Ego Hubaldus presbyter cardinalis tituli Sancte Crucis in Hierusalem Ego Ioannes presbyter cardinalis tituli Sancte Anastasie Ego Albertus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Lucina Ego Boso presbyter cardinalis Sancte Pudentiane tituli Pastoris Ego Petrus presbyter cardinalis tituli Sancti Laurentii in Damaso Ego Ioannes presbyter cardinalis tituli Sancti Marci Ego Theodinus presbyter cardinalis Sancti Vitalis tituli Vestine Ego Arditio diaconus cardinalis Sancti Theodori Ego Hugo diaconus cardinalis Sancti Eustachii iuxta templum Agrippe Ego Vitellus diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi Datum Beneventi per manum Gratiani Sancte Romane ecclesie subdiaconi et notarii IV nonas martii indictione II incarnationis Dominice MCLXVIII Pontificatus vero domini Alexandri pape III anno decimo