Charter Document - 06000087

Charter Document - 06000087


Charter Number: 06000087
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1163 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam omni generationi alia succedit generatio quia universa que quotidie a mortalibus aguntur in litteris inserta fuerint oblivioni tradita penitus delentur aliqua que nostris temporibus ex devota fidelium largitione huic ecclesie nostre attributa sunt nostris et posterorum nostrorum utilitatibus Plinium consulentes litteris mandare curavimus Noverint igitur presentes noverint etiam futuri quod duo filii Wenrici Cauret et Mathei scilicet sorore eorumdem assentiente pro suis et parentum suorum animabus dederunt Deo et Sancte Marie Humolariensi et monachis inibi versantibus in eleemosynam duos modios frumenti in decima de Fontanis in Colle Hoc itaque laudaverunt ipsi duo fratres et Simon de Ursvillari avunculi eorum et Rainerus Bigos Vermandensis dapifer de cuius feodo ipsa quam prediximus decima descendit et per ramum et per cespitem devote et humiliter eamdem eleemosynam super altare offerentes se suosque posteros ea que dicta sunt in perpetuum servaturos multis fidelium quorum nomina subtus annotata sunt coram adstantibus firmaverunt Signum ipsorum duorum fratrum Matthei et [Caureti] Signum [] sororis eorum Signum Raineri dapiferi et Wenrici Vastel Signum Drogonis de Duvellun De monachis Signum domini Petri abbatis Signum Rainaldi prioris Signum Huberti Signum Hugonis Calvi Signum Rogeri et Walteri prepositi Signum Ioannis Signum Richardi Signum Iacobi De dericis Signum magistri Martini De hominibus istius ville Signum Simonis Tuevilain Signum Albrici Walebrun Signum Walteri de Marci