Charter Document - 06000086

Charter Document - 06000086


Charter Number: 06000086
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1145 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Notum sit omnibus Dei fidelibus quod Stephanus miles filius Evrardi militis quoddam alodium suum quietum et liberum tradidit Sancte Marie loco scilicet Humolariensi in usus fratrum Deo ibi militantium videlicet ut ipsi fratres eum ibidem sepelirent et ut anime eius apud Dominum subvenirent Post non multum vero temporis venit ad nos Waszelinus miles de Mecumia petens ut idem alodium concederemus ei sub censu annuali scilicet quatuor solidorum quos persolvet quotannis in natali Sancti Quintini Ipsius autem alodii censum sub tam parva quantitate determinavimus non ob aliud nisi quam auxilium et consilium suum nobis promisit affuturum idem Waszelinus quoties eveniet locus Censum vero nisi in supradicto festo persolverit perinde ad placitum nostrum si monitus fuerit veniet et eos cum lege persolvet