Charter Document - 06000085
| Charter Number: | 06000085 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Declaration |
| Date: | 1167 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Inter ecclesiam de Casa Dei Viconia et ecclesiam Humolariensem orta fuit contentio pro quadam terra iuxta Brunelli fossam iacente Hanc vero causam dominus Henricus Remorum archiepiscopus terminandam commisit abbati Sancti Remigii et domino Philippo abbati de Elemosina Ceterum quam ecclesia Viconiensis iam dictam terram ab ecclesia Sancti Quintini de Insula tenebat dominum Balduinum abbatem eiusdem ecclesie ut ei guarandiam portaret adiit Denique iudiciali sententia diffinitum est quod abbas Balduinus sacramento prefatam terram ecclesie Viconiensi disrationaret Iuravit autem in presentia memoratorum iudicum abbas scilicet Sancti Remigii et domini Philippi ipse et sequaces eius viri honesti dominus Bernardus presbyter et Udo cognomento Narina Symon quoque filius Nevelonis canonici Huius diffinitionis testes fuerunt Balduinus prior et Walbertus subprior Rogerus Calvus Actum anno MCLXVII
