Charter Document - 06000079

Charter Document - 06000079


Charter Number: 06000079
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1155 - 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Garinus Dei gratia abbas Humolariensis pari assensu et consilio capituli nostri quinque solidos quos Oddo Crassus pro remedio anime sue in eleemosynam contulit huic ecclesie apud nos factus in extremis monachus quosque in feodo de Rogerio terragio apud Athelli tenebat et medietatem furni de Dalon quam iure hereditario possidebat quamque simul cum prefatis quinque solidis ut superius diximus tribus filiis concedentibus in eleemosynam contradidit ecclesie Sancti Proiecti et fratribus eiusdem loci hec omnia in perpetuum libere possidenda presentibus solidis ecclesie in festo Sancti Remigii persolvendis solemniter concedimus Nolumus igitur quempiam posterorum ignorare de prefata medietate furni predictum Oddonem presentibus atque laudantibus tribus filiis suis sic ordinasse quod quicumque mansum ad quem spectabat medietas furni in terra arabili atque hospitibus possideret integrum censum totius mansi in perpetuum persolveret pactionis huius Hi testes sunt Gaurinus abbas Rainardus abbas Balduinus prior Ricardus Hugo Hubertus prior Hilduinus Harduinus