Charter Document - 06000078
Charter Number: | 06000078 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1155 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presentis temporis quam futuri omnibus fidelibus quod Garinus abbas Humolariensis commutavit quasdam portiunculas terre que ad ius ecclesie de Humolariensis pertinebant pro alia terra cum canonicis de Arroisia apud Margellas commanentibus Donavit scilicet predictis canonicis partes portiuncule terre quas ipsi habebant in vicinio curtis sue de Cheuni duas portiunculas terre de iure ecclesie de Humolariensis que sunt in vicinio curtis ipsorum canonicorum de Belloloco eiusdem quantitatis cuius ille tres sunt partes quas ipse abbas a canonicis suscepit Hec portiuncularum commutatio facta est consensu et concessione Thome de Roia et Ioannis filii sui de cuius feodo sunt tres ille portiuncule quas canonici dederunt abbati de Humbleriis et petitione et consensu Rogeri qui cum reliqua terra sua hereditario tenore habet de ecclesia de Humbleriis illas duas portiunculas quas abbas dedit canonicis Et quod petitio predicti Rogeri et consensus in hoc fuerit testes interfuere Insuper etiam ipse abbas de Humolariis concessione conventus sui prefatis canonicis dono remisit suam partem decime in perpetuum libere et quiete retinendum de particula que de supradictis duabus portiunculis fossato et sepe separata est ad ampliandum hortum sororum apud Bellumlocum manentium Super hoc inter eos commutatione terrarum et decime prefate tam ab abbate quam a conventu libera remissione quatenus firme et stabiles in posterum permaneant In hunc modum inter se scriptum confecerant et sigillorum impressione ita consignaverunt ut ecclesia de Humbleriis habeat ipsum scriptum consignatum sigillo ecclesie de Arroisia et canonici apud Margellas commanentes idem scriptum habeant signatum sigillo ecclesie de Humbleriis Pactionis huius hi testes sunt Warinus abbas de Humbleriis Hubertus prior Hilduinus Rainerus De laicis Balduinus Faluich et Rogerus filius eius Rainardus maior Robertus Bruhris Anselmus De canonicis Fulbertus abbas de Arroisia Evrardus prior Arnulfus Petrus Item de laicis Thomas et Iohannes filius eius