Charter Document - 06000077
Charter Number: | 06000077 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Declaration |
Date: | 1155 - 1160 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quia predecessorum successores tam facta quam dicta oblivioni tradunt plerumque ego Garinus abbas Sancte Marie Humolariensis ecclesie et conventus mihi commissus dignum et rationabile duxi ut pactio que inter me et Helzelinum statuta est scripto memorie commendaretur Modernis itaque et posteris diligenter innotescat quod pro anima Goszuini sororibus suis et ceteris amicis annuentibus decima unius terre in Braslia sita ecclesie Humolariensi in eleemosyna concessa fuit Hanc vero decimam Helzelino de Auriniaco prebuimus tali conditione quod in singulis annis modium avene Helsa uxore sua et filiis laudantibus ecclesie Humolariensi censualiter persolveret Si vero controversia aliquibus calumniantibus pro predicta decima exorta fuerit ecclesia Humolariensis auxiliatrix excuterit Huius rei testes sunt Garinus abbas Hubertus prior Bonardus cellarius Hilduinus De clericis Robertus Fulbertus Mattheus Thomas De laicis Simon Albricus Gerardus Radulfus Wicardus