Charter Document - 06000076

Charter Document - 06000076


Charter Number: 06000076
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1159
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis In hoc dignum Deo exhibetur officium si pauperum suorum utilitati provideatur et paci quatinus fervorem devotionis nulla in eis extinguat inopia et eos infestare volentibus iuste calumpnie adunatur occasio Eapropter scire modernos scire volumus et posteros quod ego Garinus Dei gratia abbas Humolariensis ecclesie totumque capitulum nostrum ad voluntatem et petitionem Gerberti de Fraisnoy annuentibus Roberto filio suo et uxore ac filiabus ipsius Gerberti quatuor concessimus ecclesie Montis Sancti Martini iure perpetuo possidendum quicquid Gerbertus apud Gulvillam a nobis tenebat in feodum terciam scilicet partem decime ad altare pertinentem cum omni appenditio eius in terra culta et inculta in agro et nemore ad censum trium modiorum frumenti ad mensuram Sancti Quintiniensis annuatim in festo Sancti Remigii persolvendorum eo pacto ut Gerbertus aut heres ipsius ipsum censum lege feodi a nobis teneat Hanc censuram approbavit atque concessit Robertus filius Gerberti coram Buriardo de Leskeres et Godefrido fratre eius Clarenbaldo et Rohardo de Fasti Richero de Spinoy aliisque multis testibus Isabel quoque filia Gerberti maior natu id ipsum laudavit atque concessit cum viro suo Algerio et filio suo Adam presentibus et testificantibus Pagano de Avesnes aliisque quampluribus scilicet etiam cetera tres filie Gerberti Ermengardis Freessendis Aelies cum matre earum Hersende et Radulpho Colteel viro Ermengardis Freessende et Aelis necdum matrimonio iunctis concesserunt hanc censuram presentibus Pagano de Avesnes et Gerberto patre earumdem aliisque quampluribus Nos vero talem huic censure apponimus conditionem quod neque Gerbertus neque heres eius hunc censum vendere aut invadiare aut in elemosinam dare absque nostro beneplacito poterit et conventia Si autem Gerbertus vel heres cui census iste hereditario iure proveniet quolibet temeritatis ausu vel debiti servitii substractione feodum suum forefecerit ipsum nobis censum iure feodi vendicare licebit Verum ne id quod legitime factum constat presentium quispiam vel futurorum retractare vel calumpniari presumat scripto mandavimus testiumque annotatione et sigilli nostri impressione munitum divisimus per cyrographum Actum Dominice incarnationis anno MCLIX