Charter Document - 06000075

Charter Document - 06000075


Charter Number: 06000075
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1158
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Hugo Premonstrate ecclesie abbas totumque capitulum nostrum ego etiam Gaurinus Humolariensis abbas simulque capitulum nostrum omnibus tam futuris quam presentibus in perpetuum Quia servi Dei qui Dei sunt maxime concordiam fratrum et amorem proximorum debent querere pactum quod pro bono pacis inter nos ad invicem statutum est huic cartule studuimus inserere ut si quis deinceps inter nos presumpserit violare caritatem ad vinculum pacis reducatur per memoratam scripti veritatem Garinus itaque Humolariensis abbas totumque capitulum suum Premonstrate ecclesie in perpetuum censualiter concessit quicquid in territorio Bonolii et Gollencurtis possidebat tam in terra quam in decima pro modio et dimidio frumenti et modio uno avene ad mensuram Hamensem que eo tempore Hami erat qui census annuatim in festo Sancti Remigii persolvetur quem Humolarienses in curia Bonolii accipient Ne quis ergo pactum hoc quod pro pacis concordieque gratia pro utrorumque commodo factum est in posterum violare valeat nos ambo personarum nostrarum testimonio cyrographo quoque et sigillis ecclesiarum nostrarum alternatim confirmavimus sed et auctoritate et sigillo venerabilis Balduini Noviomensis episcopi corroboravimus Testesque capitulorum qui huic pactioni interfuerunt subsignamus Signum Huberti prioris Signum Rainaldi Signum Harduini Signum Rotgeri sacerdotum Signum Henrici Signum Anselmi Signum Petri diaconorum Signum Symonis [Signum] Rainoardi Signum Richardi subdiaconorum Signum Raineri Signum Bonardi Signum Haimonis monachorum Signum Hugonis Premonstrati prioris Signum Iohannis Signum Goszuini sacerdotum Signum Ade Signum Iohannis Signum Rainardi diaconorum Signum Richardi Signum Ligeri Signum Osmundi subdiaconorum Signum Fulconis Signum Mathei Signum Lantberti canonicorum Actum incarnationis Dominice anno MCLVIII