Charter Document - 06000072

Charter Document - 06000072


Charter Number: 06000072
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1156
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Balduinus Dei gratia Noviomensium episcopus omnibus tam presentibus quam futuris in perpetuum Sedis et officii nostri consideratione compellimur ut qui pastorali cathedre presidemus bonorum virorum desideriis eorumque iustis petitionibus hilari condescendamus affectu Eleemosynam igitur Roberti de Stabulis quam ipse ecclesie Humolariensi dedit quando monachalem habitum ibidem suscepit videlicet duas garbas decime altaris de Landrecurt concedente etiam eius sorore primo videlicet post ipsum herede dilecte frater Garine venerabilis abbas Humolariensis ecclesie tibi iuxta petitionem tuam tuisque successoribus in perpetuum possidendam benigne concedimus et confirmamus preterea donum altaris de Marceio quod vir memorande memorie Simon predecessor noster iam dicte ecclesie ob salutem anime sue et predecessorum suorum contulit Simili modo concedimus et curioratum presbyteralem ex nostra parte superaddimus Ut hec igitur inconvulsa permaneant presentis pagine munimento sancimus et tam sigilli nostri impressione quam testium sub assignatione corroboravimus Signum Balduini Noviomensis episcopi Signum Balduini decani Signum Petri cantoris Signum Balduini prepositi Signum Walberti Signum Roberti filii Kamardi Signum Arnulfi decani Signum Engelberti decani Signum Absalonis abbatis Sancti Bartholomei apostoli Signum Guibaudi abbatis Sancti Eligii Signum Gilberti abbatis Sancti Nicolai de Sylva Signum Rainaldi abbatis Hamensis Signum Ranardi abbatis Sancti Proiecti Signum Alulfi abbatis Sancte Marie Calviacensis Signum Balduini abbatis Sancti Quintini de Insula Signum Hugonis abbatis Sancti Quintini de Monte Signum Aldrici abbatis Sancti Theodorici Ego Hugo cancellarius recognovi scripsi et subscripsi