Charter Document - 06000066

Charter Document - 06000066


Charter Number: 06000066
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1152
Date type: Internal, A.D., Abbot-Prior
Resource Link(s):

Charter:

Ego Garinus Dei gratia Humolariensis abbas Notum esse volumus tam futuris quam presentibus quod terra de territorio Fontanensi Wicardo necnon Evrardo filiisque eorum illorum dumtaxat que iuris eorum erat hac conditione perpetualiter in eleemosynam ecclesia Humolariensis accepit Si quidem terras omnes quas in prefato territorio habebant cultas et incultas excolemus illas dumtaxat quas meliores fertilioresque iudicavimus porro quas meliores perhabuerimus quas scilicet frequentia aratri vulnera et annua semina recipere ut pinguiores foecundioresque minus possunt quiescere triennio pro arbitrio nostro patientur quod si transacto prelibato termino eas iterum colere causa damni nostri recusaverimus quibus voluerint dabunt fertilioribus tamen nobis detentis nonum vero manipulum a nobis accipient et quod primum de duobus tempore messis invenerimus ut vulgo dicitur ad terragendum vocabimus nec secundum expectabimus Si autem neutrum eorum terragiationis hora habuerimus monachus seu quilibet alius ex parte nostra qui digne credi possit terragiabit loco eorum ne mora seu expectatio eorum commune utrisque inferat damnum nostrum etiam apud Fontanense tantum deducere ipsum eorum terragium Huius autem pactionis verba prefati milites cum uxoribus et liberis suis sacramento firmavere ipsamque terram ramo cespiteque sanctissime virginis Hunegundis feretro propriis manibus in eleemosynam relinquentes posuerunt Quod ut ratum perpetuo maneat chirographum fecimus testes idoneos annotavimus anathematis etiam vinculo violatores huius eleemosyne obligavimus Signum Garini abbatis Signum Ranoldi prioris Signum Hilduini prepositi Signum Harduini Signum Gotluini Signum Betulfi Signum Aegidii Signum Huberti Signum Hugonis Signum Evrardi atque filiorum suorum Signum Odonis Warcasui et Rainaldi de Regni Signum Fulcardi Signum Radulfi Signum Petri Signum Grimoldi Actum anno incarnati verbi MCLII anno domini Garini abbatis secundo