Charter Document - 06000065

Charter Document - 06000065


Charter Number: 06000065
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1151
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti amen Quoniam inter cetera humane fragilitatis incommoda quam plurimum noxia toleratur oblivio necesse est litteris mandari quod inter filios ecclesie pacis gratia constat actitari Ego igitur Garinus Dei gratia abbas Humolariensis totusque ecclesie nostre conventus scire presentes scire et posteros volumus quod ecclesie Sancte Marie de Monte Sancti Martini concessimus quicquid in Savi possidebamus terciam scilicet partem altaris et quicquid in territorio de Brancort tam in arabili terra quam in silva campum etiam unum de dote altaris de Fraisnoy qui est in Gulvile et XII denarios quos habebamus apud Montbrahain tali duntaxat conditione interposita ut ab ecclesia Sancte Marie de Monte Sancti Martini XII modios frumenti legitimi et dimidium ad mensuram publicam Sancti Quintini fuste ad fustem mensuratam in festivitate Omnium Sanctorum singulis annis recipiamus sive apud Sanctum Proiectum sive apud Sanctum Quintinum tres etiam modios avene eodem termino nobis persolvent apud Fraisnoit Quod ut ratum atque inconvulsum permaneat in perpetuum scripto firmavimus et sigillorum nostrorum impressionibus munitum invicem nobis per cyrographum divisimus Actum incarnationis Dominice anno MCLI Signum domini Garini abbatis Signum domini Gilberti abbatis Signum Hilduini Signum Rainaldi Signum Wilberti Signum Aegidii Signum Petri Signum Heldradi Signum Bonardi Signum Benedicti Signum Rainardi Signum Pannonis Signum Godescalci Signum Rainaldi Signum Ioannis Signum Gerrici Signum Albrici Signum Odonis Signum Iuliani Signum Galceri Signum Galteri prepositi