Charter Document - 06000064
| Charter Number: | 06000064 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1148 - 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Quoniam repetitio rei confirmatio est non importunum sed potius opportunum debet esse presentibus et futuris fidelibus sancte bona ecclesie iterando confirmare quoniam si in transactis temporibus malitia apparuit nostris certe multo magis abundavit Hacque de causa nos Radulfus Dei annuente gratia Vermandensium comes notum fieri volumus tam presentibus quam futuris postulatione charissimi nostri Hugonis Humolariensis ecclesie abbatis postulantis nostre authoritatis privilegio muniri et confirmari quoddam feodum in Ruvereo et Harleio situm quod ex officio thesaurarie Sancti Quintini quidam miles Oliverius nomine tenebat quodque prefate ecclesie nobis tamen faventibus dudum tradiderat Quoniam autem tanti viri precibus obviare non possumus nec debemus prefatum feodum hoc est duos furnos in supradictis villis sitos cum terra arabili que in Ruvereo erat Humolariensi ecclesie ut in perpetuum libere possideat devoti concedimus sicut olim interpellation domini Simonis Noviomensis episcopi temporalia bona ipsius thesaurarie concessione nostra tunc tenentis feceramus quod et secundo per manum domini Roberti idem officium a nobis tenentis iterando confirmamus et sub sigilli nostri impressione et testium subscriptione hanc nostram concessionem ne in posterum labefactari possit roboramus
