Charter Document - 06000061
Charter Number: | 06000061 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Bartholomeus Dei miseratione sancte Laudunensis ecclesie humilis minister Quem in domo summi patrisfamilias nos licet indignos gratia divina constituit circa omnia que ad utilitatem et consolationes ecclesiarum pertinere videntur vigilanti cura nos esse sollicitos officium nostrum requirit non solum enim iura et possessiones earum que ab antiquo constitute sunt in statu et tenore pristino conservare verum etiam que ex fidelium devotione eis collata sit auctoritate imaginis nostre et litterarum nostrarum munimine confirmare debemus Quapropter notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod cum Matildis mater Theodorici clerici de Ursel in ecclesia Sancti Salvatoris de Aquincento se conversam reddidisset assensu filiorum et filiarum suarum ceterorumque parentum et amicorum suorum totum mansum suum prefate ecclesie in eleemosynam donavit Preterea Theodoricus de Ursel consul redditus in eadem ecclesia tres partes vinee ei assignavit assensu uxoris sue Heszeline et filiorum ac filiarum suarum ceterorumque amicorum suorum Similiter Ohalt facta conversa totam terram quam habebat assensu filiorum suorum Hugonis scilicet et Ernaldi ac parentum suorum eidem ecclesie donavit Henricus quoque de Berten eidem ecclesie vineam suam que est in Bilgi in eleemosynam donavit concessione liberorum suorum et aliorum amicorum suorum Burdinus etiam de Monantilio et Oddo gener suus eidem ecclesie dederunt vineam unam que est in Rosaria assensu filiorum et filiarum suarum et amicorum suorum Ad hec Nautherus eidem ecclesie donavit duas partes vinee in Nalgi concedente uxore sua Bertha concedentibus etiam ceteris amicis et cognatis suis Robertus quoque Parvus dedit eidem ecclesie vineam unam que est in Nalgi assensu Hermundi patris sui et fratrum suorum et ceterorum parentum suorum Preterea Amisardus ex dono suo contulit eidem ecclesie vineam unam annuente Bertha matre sua et ceteris parentibus et amicis suis Buda quoque uxor Mauritii dedit vineam suam prefate ecclesie assensu liberorum suorum et ceterorum parentum suorum Giroldus de Monticello et Legardis de Ursel dederunt duas partes vinee que sunt in Bilgi assensu liberorum suorum et ceterorum parentum suorum Non solum vero hec supradicta memorate ecclesie confirmavimus sed insuper omnia quecumque deinceps in diocesi nostra rationabiliter adquirere poterit concedimus et nostro munimine ei corroboramus Signum Galteri abbatis Sancti Martini Signum Hugonis abbatis Humolariensis Signum Gilberti de Sancto Martino Signum Theodorici clerici de Ursel Signum Rudulfi de Capiniaco Signum Anselmi de Ato Signum Radulfi maioris Signum Ermenoldi Carpentarii Signum Burdini de Monantilio et Adronis generi sui Si quis igitur ecclesiastica secularisve persona hanc nostre institutionis paginam infringere aut mutare presumpserit anathematis sententie subiaceat Actum Lauduno anno incarnationis Domini MCXLIX Ego Angotus cancellarius relegi