Charter Document - 06000057
| Charter Number: | 06000057 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1146 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Sancte et individue Trinitatis Ego Bartholomeus Dei gratia Laudunensium episcopus notum facio tam presentibus quam futuris quod ecclesie Humolariensi medietatem decime case altaris Sancti Remigii apud Macerias quam longa temporum quiete possederat et alterius partis medietatem quam Robertus de Maceriis et Ioannes frater eius per pecuniam in eleemosynam eidem ecclesie per manum nostram reddiderunt pontificali authoritate in perpetuum concessimus Hoc concesserunt eorum uxores Odila et Teredza et filii et filie Hoc etiam concessit Scotus et uxor eius Eschelina de cuius feodo predicti fratris decimam tenebant Concessimus etiam eidem duas modiatas terre apud Castellulum quas dedit Robertus filius patri Esch[el]ine assensu fratrum et nepotum suorum Emit etiam eadem ecclesia apud predictum Castellulum a Willelmo de Sisiaco et uxore eius et filiis et filiabus quidquid ibi iure hereditario possidebant et clamant et in eleemosinam ecclesia hec recepit Ut autem hoc ratum et immutabile permaneat sigilli nostri impressione et testium subscriptione muniri precipimus Testes donationis decime sunt Fulbertus presbyter Wido de Moy Simon de Ribodimonte Hugo de Maceriis Alardus et fratres sui Testes eleemosine Roberti Philippus Simon de Ribodimonte Oddo Warchainus Henricus Malus Clericus Testes venditionis Willimi de Sisiaco Simon de Ribodimonte Clarembaldus Stephanus de Sisiacho Aubertus cocus de Humolariis Ioannes et Gerbertus filii Otimundi Actum Lauduni anno incarnati verbi MCXLVI Ego Angotus cancellarius relegi
