Charter Document - 06000055

Charter Document - 06000055


Charter Number: 06000055
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confession
Date: 1146
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Docente ac suggerente Spiritu sancto didicimus fratribus Deo militantibus opem miserationis afferri debere eisque potissimum quos mundi flore calcato divine contemplationi videmus ardentius inherere Qui enim optimam partem elegere optima merentur ab optimis impetrare Eapropter ego Simon Dei gratia Noviomensis episcopus presentes scire volumus et futuros venerabilem Humolariensis ecclesie abbatem Hugonem bone opinionis ac religionis virum cum eiusdem loci fratribus nos humiliter adiisse atque multimodis exorasse quatenus altare de Ruvereio quod tenet magister Ioannes canonicus Sancti Quintini in vita sua ipso humiliter exorante ob remedium animarum antecessorum nostrorum sue ecclesie perpetua donatione concederemus tantisque votis et precibus satisfacere necessarium duximus Itaque charissime fili Hugo plenam rationis petitionem attendentes presertim quod hoc tempore in tuo monasterio ordo monasticus floret condescendere petitioni tue charitate devicti attrahimur tibique ac successoribus tuis in perpetuum salvo pontificali et synodali iure altare postulatum benigne concedimus Si quis igitur istam donationem celebriter atque laudabiliter actam vel abnegare quod absit vel labefactare presumpserit anathematis vinculis eum obligamus apicibusque litterarum mandata cum testium annotatione sigillique nostri impressione astipulari non absurdum censuimus Signum Simonis episcopi Signum Balduini decani Noviomensis ecclesie Signum Gaurini abbatis Sancti Proiecti Signum Godescalci abbatis de Monte Sancti Martini Actum anno verbi incarnationis MCXLVI indictione III Ego Hugo cancellarius subscripsi atque recensui