Charter Document - 06000054
Charter Number: | 06000054 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Legis divine scriptis pene omnibus commonemur quare observare diligentius et intendere his que scripta sunt convenit eos precipue qui in ordine sacerdotali sive militari de gubernatione aliorum gloriantur ut sciant quid eis lex divina precipit observandum Mandata quidem certa sunt et evidentia ut observare debeamus custodias tabernaculi et altaris et sacerdotii his enim usi sint privilegii progenitores nostri ut non solum bona sancte matris ecclesie ad pacem militantium Christo protegerent gladio sed etiam sua liberalitate multa conferendo multiplicarent ac multiplicata conservarent His ergo atque aliis sufficienter edoctus exemplis ego Radulfus Dei gratia Viromandensis comes controversiam que erat inter abbatem Humolariensis monasterii quod divina dispositio sub nostra protectione modico tempore ordinavit et Hugonem Captivum de Vendolio super advocatione cuiusdam mansionis quod Lambai dicitur quia prefatus miles ut sua faciebat pro qua etiam iam dicte ecclesie multa damna contulerat reclamante abbate ac conquerente super tali iniuria optimatum nostrorum consilio pioque suffragio in pacem misimus perpetuam Noscat igitur tam presentium quam posterorum prudens memoria quatenus supradictus Hugo Captivus acceptis de thesauro memorate ecclesie decem libris ipsam advocationem liberam atque ab omni debito absolutam eidem ecclesie perpetua donatione concessit Assensu igitur et consilio nostro assensu etiam et consilio omnium fratrum suorum et uxoris sue et assensu Clarembaldi de Vendolio de cuius feodo ipsam tenebat facta est solemniter coram optimatibus nostris ista donatio Facta est etiam supra altare beate Marie virginis sancteque Hunegundis per manum eiusdem Hugonis iuramentoque ipsius est corroborata iuravit namque nihil ulterius se reclamaturum nec per se nec per alium in omnibus que pertinent ad Lambai neque in terris neque in nemore neque etiam in mansionibus Si quis igitur istam donationem celebriter actam sigillique nostri impressione corroboratam abnegare quod absit vel labefactare presumpserit iram superni iudicis et nostram successorumque nostrorum incurrat et centum libras auri regio thesauro persolvat Signum Radulfi comitis Signum Hugonis abbatis Signum Garini abbatis Sancti Proiecti Signum Albrici de Roia Signum Oilardi maioris et Anselli filii eius Signum Petri prepositi Signum Widonis de Clastris Signum Widonis de Moy Signum filii eius Hi etiam testes sunt quare Clarembaldus concessit Signum Saraceni fratris predicti Hugonis Signum Naterii Signum Hilduini prepositi Actum anno incarnati verbi MCXLVI indictione III Ego Robertus cancellarius subscripsi