Charter Document - 06000050
Charter Number: | 06000050 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Rerum visibilium et invisibilium creator eternus cuncta qui misericorditer sub sole condidit mortalitatis humane usibus servire mandavit ut homo ad imaginem Dei conditus temporalis vite subsidium habens e temporalibus ad eterna tendat fiducialius que onere carnis deposito postmodum est habiturus Et quoniam sic deliberasse creatorem summum in nature primordio novimus conditionis nostre oportet ut legem teneamus quapropter necesse est sic suum quod habet quisque recognoscat ut relinquendum posteris absque dubio sciat non immunitum sui neglectu ne culpam incurrat in Dei respectu Igitur ego Simon Noviomensis Dei gratia episcopus scire presentes scire volumus et futuros Hugonem dilectum nostrum Humolariensis ecclesie abbatem nostram adiisse presentiam atque multimodis nostram exorasse munificentiam quatenus decimam quamdam apud Albincurtem sitam quam domina Oda uxor Roberti de Rupeio pro ipsius anime remedio sue ecclesie contulerat in beneficio scripto firmari atque signari nostra authoritate pontificali consentiamus factaque solemni oblatione ramo et cespite super altare beatissime virginis Marie mater cum filiis suis Gerardo videlicet et Ioanne firmaverunt iureiurando nihil se ulterius reclamaturos in predicta decima cuius integre per totum pars Humolariensis duas erigit partes ad plenum Si quis ergo oblationem istam celebriter et laudabiliter actam vel abnegare quod absit vel labefactare presumpserit anathematis eum vinculis obligari apicibusque litterarum mandatum cum testium annotatione et sigilli nostri impressione astipulari non absurdum censuimus Hoc autem silentio non est pretermittendum quod prefata mulier cum filiis suis Gerardo videlicet et Ioanne ut eorum oblatio ordine competenti fieret supradictam decimam in manu Alberici domini sui a quo eam in feodum tenebat reddiderunt Idem vero Albericus assensu uxoris sue et filii sui eamdem decimam in manu nostra in presentia domini Radulf Viromanduorum comitis et optimatum eius simili modo reddidit quam et nos in predicti comitis conspectu et militum eius authoritate pontificali prefate ecclesie reddidimus atque perpetuo possidendam huius scripti privilegio assignavimus Signum Simonis episcopi Signum Hugonis cancellarii Signum domini Garinim abbatis Sancti Proiecti Signum Radulfi comitis Signum Ingeranni Oisun Signum Ioannis Bugri Signum Simonis de Ribodimonte Signum Philippi de Pontrusio Signum Ioannis Signum Gerberti filiorum Amandi Signum Alberti coci Signum Clarembaldi Signum Anselli de Virgiis Actum anno ab incarnatione Domini MCXXXXIIII indictione VII Laudavi ego Simon Noviomensis episcopus istud chirographum atque sigilli mei impressione corroboravi in perpetuum