Charter Document - 06000049

Charter Document - 06000049


Charter Number: 06000049
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1144
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Rerum visibilium et invisibilium creator eternus cuncta qui omnipotens sub sole condidit mortalitatis humane usibus servire mandavit ut homo ad imaginem Dei conditus temporalis vite subsidium habens e temporalibus ad eterna tendat fiducialius que onere carnis deposito postmodum est habiturus Et quoniam se deliberasse creatorem summum in nature primordio novimus conditionis nostre oportet ut legem teneamus quapropter necesse est sic suum quod habet quisque esse cognoscat ut relinquendo posteris absque dubio sciat non imminutum sui neglectu ne culpam incurrat Igitur ego Hugo Humolariensis ecclesie minister indignus cum fratrum nostrorum communi assensu posterorum utilitati providentes necessarium duximus scripto firmari atque sinuari authoritate pontificali decimam quamdam apud Albincurtem sitam quam domina Oda uxor Roberti de Rupeio pro ipsius anime remedio huic ecclesie contulit in beneficio obtulit Itaque cum tali oblatione duos parvissimos filios sub regula beati Benedicti Christo militaturos facta igitur solemni oblatione ramo et cespite super altare beatissime virginis Marie mater cum filiis Gerardo videlicet et Ioanne firmaverunt iureiurando nihil se ulterius reclamaturos in predicta decima cuius integre per totum pars nostra duas erigit parcellas ad plenum Si quis ergo oblationem istam celebriter et laudabiliter actam vel abnegare quod absit vel labefactare presumpserit anathematis eum vinculis obligari apicibusque litterarum mandatum cum testium annotatione et sigilli Noviomensis presulis impressione astipulari non absurdum censuimus Signum domini Hugonis abbatis Signum Hilduini prepositi Signum Arnulfi Signum Hugonis Signum Huberti Signum Balduini Signum Petri Signum Gerardi Signum Henrici puerorum De laicis Signum Ode matrone Signum Gerardi Signum Ioannis filiorum eius Signum Philippi de Pontrusio Signum Ioannis Signum Gerberti filioli Amandi Signum Alberti coci Signum Walteri coci Signum Clarembaldi fratris eius Signum Anselli de Virgeio Signum Radulfi militis de Sissigni Hoc autem silentio non pretermittendum quod dominus Albericus de Roia de cuius feodo ex parte uxoris sue supradicta decima descendebat assensu eiusdem uxoris et filiorum coram testibus prefatam decimam in perpetuum huic ecclesie liberam concessit Signum Radulfi comitis Signum Ingeranni Oisun Signum Ioannis Bugri Signum Simonis de Ribodimonte Actum est anno ab incarnatione Domini MCXXXXIIII indictione VII Laudavi ego Simon Noviomensis episcopus istud chirographum atque sigilli nostri impressione corroboravi in perpetuum