Charter Document - 06000048
Charter Number: | 06000048 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1144 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Docente ac suggerente Spiritu sancto didicimus fratribus Deo militantibus opem miserationis studiumque debite pietatis conferri debere eisque potissimum quos mundi flore calcato spontaneam paupertatem eligere divineque contemplationi ardentius videmus inherere Qui enim optimam partem elegere optima merentur ab optimis impetrare Eapropter ego Simon Noviomensis episcopus scire presentes volumus et futuros venerabilem Hugonem Humolariensis ecclesie abbatem bone opinionis ac religionis virum cum fratribus loci eiusdem nos humiliter adiisse atque multis modis exorasse quatenus permitteremus dari sibi in eleemosynam quoddam feudum in Ruvereio et Harleio situm quod a nobis ex officio thesaurarie nostre in ecclesia Sancti Quintini tenebat quidam miles Oliverus nomine quodque prefate ecclesie in beneficio et anime sue remedio nobis faventibus conferre disposuerat Tantis igitur votis et precibus favorem et gratiam exhibere nos condecet Quantas enim commissis ovibus debeamus excubias evangelicus sermo nos edocet dicens cui plus committitur plus ab eo exigetur Hoc igitur attendentes tante devotioni obviare vel contradicere salva ratione nec volumus nec debemus Hac igitur dispensatione et ordinatione rogatu et assensu domini Radulfi comitis domini et abbatis utriusque ecclesie totum feudum in eleemosynam dari libere permittimus quatenus thesauro ecclesie Sancti Quintini supradicta ecclesia tam pro concesso beneficio quam pro debito ipsius feudi obsequio duas cere libras in festo martyris annuatim persolvat His retentis videlicet sanguine violenter effuso et latrone deprehenso Et si aliquis prefatam ecclesiam super eleemosyna ista inquietaverit causa in domo thesaurarii et in presentia eius terminabitur De cetero nostra authoritate pontificatus et thesaurarie rogatu etiam et assensu consulis ab omni inquietudine et debiti oppositione exceptis superius dictis in perpetuum absolvimus Furnos itaque et redditus in eleemosyna perpetuo possidebit ecclesia Ad terre autem si quis heredum prefati militis redire voluerit post nonaginta novem annos remota omni oppositione LXX libras ecclesie primum persolveret Eodem autem tempore prefatus abbas humiliter expetiit quatenus concederemus ei aquam de Luvengiis pro censur XXX solidorum XV in diebus Pasche XV vero in festo Sancti Remigii persolvendis quod nos libenter et devote concedimus atque in perpetuum corroboramus Si quis ergo donationem manu thesaurarii factam et pontificali authoritate laudabiliter corroboratam abnegare vel labefactare presumpserit anathematis eum vinculis obligamus eamque testium annotatione ac sigilli nostri impressione astipulari non absurdum censuimus retentis in aqua que in supradictis retenta sunt Signum Simonis Noviomensis episcopi Signum Hugonis cancellarii eius Signum Hugonis abbatis Humolariensis Signum Raineri dapiferi Signum Petri monachi Noviomensis Signum Bosonis subthesaurarii Signum magistri Lamberti ostiarii Signum Werrici prepositi Signum Raineri fratris eius Signum Roberti de Felcheriis Signum Simonis Noviomensis prepositi Signum Wilberti capellani Signum Rogonis de Faiet Signum Simonis fratris eius Signum Widonis de Moi Actum anno ab incarnatione Domini MCXXXXIIII indictione VII