Charter Document - 06000043
Charter Number: | 06000043 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1137 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit fidelibus universis tam posteris quam modernis Wildricum cognomento Hauart terram de Martis quam tenebat ex parte uxoris sue [] concedentibus pro terra nostra de [] que eo quod ceteris suis possessionibus confinior videbatur et sua nostris e converso nobis in commutationem dedisse Et quoniam aliquantisper sua melior esse videbatur ut utrinque consonaret equitas ad censum quatuor modios frumenti et duos avene ad mensuram Sanquintinensem ab hoc anno qui est ab incarnatione Domini MCXXXVII usque ad XXX annos suscepimus tali pacto quod in festo Omnium Sanctorum serviens eius huc veniat cum saccis et mensurabuntur ei predicta mensura et nos mittemus ad Ribodimontem Idem etiam nobis concessit quod si usque ad terminum XXX annorum in eadem terra nemus aut bruserias sartaverimus sartum cunctis diebus sive remanebit ecclesie ad garbam nonam distinctum etiam ei pasturam eiusdem terre tam animalibus quam servientibus nostris liberam concessit adeo quod si quandocumque pro quolibet accidenti controversia inter nos et ipsum occurrerit non alias nisi in curia Humolariensi placitum possit transferri Hec autem firmiter tenenda sacramento firmaverunt idem Waldricus et pater uxoris eius Radulfi Piler et filii eius Clarembaldus et Ramaldus Iuraverunt etiam quod Escot cum miles factus fuerit idem iurare faceret Burgardus etiam et uxor eius Alcildis de quorum feodo terram tenebat benigne concesserunt