Charter Document - 06000042
Charter Number: | 06000042 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1124 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Hugo Dei gratia humilis procurator ecclesie Humolariensis notum fieri volo universitati fidelium tam posterorum quam presentium quod Raboldus Peronensis a me et a fratribus nostris expetierit commutationem quamdam fieri de aqua quam ecclesia nostra quiete possidebat ab antecessoribus uxoris eius pro remedio animarum suarum sancte Marie traditam Ut autem hoc ei unanimiter concederemus dedit nobis concedente uxore sua et filio dedit inquam in commutationem medietatem furni apud Peronam siti in mercato ubi equi venduntur Et quia hoc minus valebat quam quod a nobis petebat fecit nobis pacem annuam exhibitione pretii sui sex solidis quod ecclesia nostra debebat quotannis ecclesie Sancti Quintini de Monte preterea in conventione habuit singulis annis soluturum nobis centum anguillas triduo ante natalem Domini et propriam annonam nostram de curte nostra in molendinis suis faciet moli loco convenienti sine molitura Ut autem hec rata permanere valeant subscriptione chirographi et impressione sigilli nostri ea corroboravimus subnotatis veracibus testibus Heriberto Ioanne Gerardo Arnulfo Harduino ceterisque fratribus nostris quorum favore actum est