Charter Document - 06000041
Charter Number: | 06000041 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1135 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine summe Deitatis Ego Hugo Dei gratia abbas et humilis minister ecclesie Humolariensis notum volo fieri universitati fidelium presentium ac futurorum quod dominus et venerabilis pastor noster Symon Noviomensis et Tornacensis episcopus nostram rogavit humilitatem ut pro Dei et sui amore concederemus domino abbati Gualeranno et fratribus de Ursicampo terram ecclesie nostre pertinentem terram scilicet Manessiarum et Vadulorum Nos vero sanam eius petitionem debita humilitate suscipientes prefatam terram terram scilicet Manessiarum et Vadulorum a fossato Gerardino usque ad territorium Ruminiacense tam alodium quam terram mansualem ecclesie sancte Marie de Ursicampo ex consilio et pleno assensu totius nostri capituli ex integro cum omnibus appendiciis suis concessimus ac immutabiliter contradidimus absolute ac perpetue libertatis iure possidendum Ipse vero prefatus episcopus ecclesie nostre quam pio pastoris diligebat affectu minorationem non sustinens verum et bone voluntatis nostre condignam recompensationem faciens altare de Marce nobis tradit iure perpetuo possidendum Ut ergo tam pia elemosinarum largitio et tam devota traditio in posterum inconcussa permaneat sigilli sancte Marie Humolarensis impressione et testium qui audierunt et benignum assensum prebuerunt et viderunt assignatione confirmamus et anathematis sententia innodamus Actum Humolarias in communi capitulo anno incarnationis Dominice MCXXXV indictione XIII Signum Lamberti prioris Signum Nicholai Signum Petri Signum Eligii Signum Gerardi prepositi Signum Gerardi elemosinarii Signum Alchui Signum Arnulfi decani Signum Arnulfi sacriste Signum Helduini huc usque senioris Signum Symonis diaconi Signum Gozzumi subdiaconi Signum Benedicti Signum Balthulfi Signum Walteri Signum Rogeri Signum Elvardi canonici prioris de Margellis Signum Agelini canonici de Margellis Signum Huberti canonici de Aroasia Signum Clementis subprioris de Ursicampo Signum Roberti marescali de Ursicampo