Charter Document - 06000039

Charter Document - 06000039


Charter Number: 06000039
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1132
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et unius Deitatis Noverit universitas fidelium tam posterorum quam presentium quod venerabilis vir Lucas abbas canonicorum Sancte Marie ecclesie Cusciacensis expetierit presentiam domini Hugonis abbatis ecclesie Humolariensis humiliter deposcens ut pro Dei amore concederet ecclesie sibi commisse partem nemoris quod dicitur Campasuarius ad edificandum locum habitationis ibidem servorum Dei Dominus autem abbas Hugo eius petitioni annuit consilio tamen et favore fratrum sibi commissorum Prefatus vero Lucas ut hec concessio rata et firma consisteret sub censu quinque solidorum in festo Sancti Remigii quotannis persolvendorum eam se suosque successores tenere constituit Huius rei testes sunt Evrardus miles de Duilliaco Gerardus Walterus de Hamo Ioannes camerarius Rainaldus maior Actum anno verbi incarnati MCXXXII