Charter Document - 06000038
| Charter Number: | 06000038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1124 |
| Date type: | Internal, A.D., Papal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Calixtus episcopus servus servorum Dei dilecto filio Aldoni abbati monasterii Humolariensis eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum Aequitatis et iustitie ratio persuadet nos ecclesiis perpetuam rerum suarum firmitatem et vigoris inconcussi munimenta conferre Non enim convenit Christi servos divino famulatui deditos perversis pravorum hominum molestiis agitari et temerariis quorumlibet vexationibus fatigari Similiter et predia usibus celestium secretorum dicata nullas potentum angarias nihil debent a clericis vel laicis extraordinarium sustinere Cum igitur communis omnium ecclesiarum cura nobis concessa sit tuis dilecte in Christo fili Aldo abbas iustis petitionibus assensum prebentes Humolariense beate Dei genitricis Marie monasterium cui Domino authore presides cum omnibus ad ipsum pertinentibus sub apostolice sedis tutelam suscipimus ac beati Petri patrocinio communimus Statuimus enim ut quecumque predia quascumque possessiones idem coenobium in presenti legitime possidet vel in futurum largiente Deo iuste atque canonice poterit adipisci firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant in quibus hec propriis nominibus duximus exprimenda videlicet villam Humolarias ab omni exactione et debito secularis potestatis liberam excepto pastu et sue consulis villam Curcellis cum terris hortis aquis et duobus molendinis Merulphi curtem cum suis pertinentiis Cauviniacum cum appenditiis suis Abbatis villam cum appenditiis suis Castelliacum super Isaram flumen cum pertinentiis suis Ludolficurtem et villam Fraisindum cum pertinentiis suis Frisiam cum terra arabili et furno cum pertinentiis suis Preterea altare Sancti Stephani apud Humolarias cum capella et appenditiis suis altare de Urvillari cum capella sua Cerisy et appenditiis suis altare de Kahuneugi cum pertinentiis suis altare de Landelcurt cum capellis suis Fraisnedo et Seguncurte et appenditiis suis Pro his vos altaribus singulis annis in festivitate Sancti Remigii tu et successores tui episcopo Noviomensi et ministris suis episcopolia et synodalia iura secundum vestram antiquam consuetudinem persolvatis debitam pariter iustitiam atque reverentiam exhibentes Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat idem monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere vel temerariis vexationibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Obeunte te nunc eius loci abbate vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia preponatur sed quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam providerint eligendum Consuetudines quoque quas ipsi fratres habent secundum beati Benedicti constitutiones nemo eas immutando presumat illas perturbare Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre confirmationis paginam sciens contra eam temere venire tentaverit secundo tertiove commonita si non satisfactione congrua emendaverit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate agnoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Iesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat Cunctis autem eidem loco iusta servantibus sit pax Domini nostri Iesu Christi quatenus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant Amen Amen Amen Ego Calixtus catholice ecclesie episcopus Datum Laterani per manura Aimerici sancte romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii XVI calendas decembris indictione III MCXXIV anno incarnationis Dominice pontificatus autem domini Calixti II pape anno sexto
