Charter Document - 06000037

Charter Document - 06000037


Charter Number: 06000037
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1124
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Simon Dei gratia Noviomensis ecclesie atque Tornacensis episcopus ecclesie sancte Marie Humolariensis coenobii Addoni venerabili abbati et ceteris fratribus qui in hoc monasterio sub monastica professione degunt tam presentibus quam successuris in perpetuum Boni pastoris est oves sibi commissas diligere et sustentare et maxime religiosis favere monasteriis Sane res que ecclesiis conferuntur oblationes sunt fidelium pretia peccatorum patrimonia pauperum eas nimirum ecclesiis quibus concesse sunt ad usus fratrum firmare fovere et augere paterna sollicitudine debemus Tibi igitur Aldo abbas venerabilis tuisque successoribus et ecclesie tue quedam altaria que a Noviomensi episcopo a longo tempore sub personatu tenuerat deinceps libera et absque personatu in perpetuum possidenda concedimus videlicet altare sancti Stephani apud Humolarias cum capella et appenditiis suis altare de Landercurt cum capellis suis de Frainetom et Seguncurte cum appenditiis suis Singulis annis in festivitate Sancti Remigii pro his altaribus tu et successores tui episcopo Noviomensi et ministris suis episcopalia et synodalia iura secundum antiquam consuetudinem persolvetis debitam pariter iustitiam ac reverentiam exhibentes presbiteri qui eisdem altaribus deservient ad arbitrium abbatis et ecclesie idonei constituantur qui tamen ab episcopo seu ministris suis curam suscipiant et nihilominus debitam iustitiam atque reverentiam persequantur Hec ut firma vobis in perpetuum et inconvulsa permaneant archidiaconi nostri Hugonis assensu et clericorum nostrorum consilio presenti pagina sub assignatis testibus confirmavimus et sigilli nostri impressione signavimus Actum Noviomi anno Dominice incarnationis MCXXIIII indictione II Signum Simonis Noviomensis atque Tornacensis episcopi Signum Hugonis archidiaconi Signum Fulcheri decani Signum Gualcheri thesaurarii Signum Aymeri prepositi Signum Haganonis cantoris Ego Hugo cancellarius subscripsi