Charter Document - 06000036

Charter Document - 06000036


Charter Number: 06000036
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1124
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Ego Aldo Dei gratia Sancte Marie Humolariensis ecclesie abbas et omnis grex mihi commissus tam presentibus quam futuris Notificamus quod dominus Iambertus ecclesie Peronensis decanus cum quibusdam concanonicis ad nos accessit petentes sibi dari sub annuo censu eam partem alodii de Hairiscurt [] nostre proprietatis extruserat hactenus Nos vero inde consulti utile reperimus eorum petitionibus annuere consilio tamen et favore domini nostri Simonis Noviomensis episcopi Id itaque laudantibus perventum est in presentiam eiusdem pontificis quo authore assensus totius nostri conventus predicti alodii pars concessa est ecclesie Peronensi tali conditione ut idem Iambertus ecclesie Peronensis decanus vel quicumque eius successor fuerit ecclesie nostre quatuor solidos denariorum annuatim die decimata persolvat id est VII idus octobris qui terminus si preterierit insolito necesse fuerit fratribus propensius mittere misso statim est a predicto decano sufficientia victus accipere Hanc conventionem suffragantibus personis que subscripserunt dominus Simon episcopus authoritate confirmavit ne quis temerare presumat anathemate munivit Signum domini Simonis episcopi Signum Gerardi decani ecclesie Sancti Quintini Signum Goiffredi cantoris eiusdem ecclesie Signum Hugonis cancellarii Noviomensis Signum Gerardi magistri Signum Odonis canonici Signum Iamberti decani Peronensis Signum Gerardi cancellarii Peronensis Signum Raineri canonici Signum Goiffredi magistri Signum Radulfi canonici Signum monachi Aldonis abbatis Signum Gerardi prioris Signum Ioannis subprioris Signum Iamberti secretarii Signum Heriberti Signum Gerberti camerarii Signum fratres Arnulfi Actum anno incarnationis Dominice MCXXIV indictione V episcopante domino Simone anno secundo