Charter Document - 06000034

Charter Document - 06000034


Charter Number: 06000034
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1075 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Factum est autem post mortem Amolrici ut quidam de progenie eius Fulbertus nomine penes eius assertionem instigante inimico secularem ob cupiditatem invasit idem alodium dicens loci eiusdem advocationem iure hereditario sibi deberi Quod cum audissemus provocavimus eum ad satisfactionem ostendentes scriptum ut diximus in morte Amolrici confirmatum Illo autem in sua malitia perseverante et nullatenus resipiscere volente coacti adivimus comitem Rainerum Hasnonnensem quatenus Dei pro amore Christique genitricis Marie nobis iustitiam de nostre terre iniusto pervasore faceret Comes qui tunc temporis ad curiam Godefridi ducis obsequendi gratia proficiscens abbatem nostrum dominum Bernardum secum duxerat ut videlicet prefato duci rem omnem intimaret hac de re ut ipse idem comes commonitus et adiuratus sub fidelitate quadam ut debebat causam sagaciter perscrutando loco nostro restauraret sua Quid plura Reversus itaque predictus comes a curte ducis cum abbate nostro coadunavit omnes maiores natu et pares sui comitatus obtestans eos presente Fulberto sub sacramento sibi facto quatenus veritatem non celarent et falsitatem non dicerent utrum predictus Fulbertus illam advocationem haberet habet namque lex mundana ut nullus alicuius portionis advocationem invadat absque permissu possidentis et ipsius patrie principis satrape Quo consulti responderunt nullatenus scire se eum accepisse illam advocationem a comite Tunc comes Accede ergo inquit Fulberte et satisfac Deo inprimis et eius matri sancte Marie per manus abbatis sui atque insuper hac iniusta pervasione in procinctu potestatis mee facta Datoque vadimonio et satisfactione peracta promisit coram omnibus qui aderant ex illo die se advocationem non quesiturum super alodium illud