Charter Document - 06000032

Charter Document - 06000032


Charter Number: 06000032
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1082 - 1092
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Nutu Dei cuncta regentis tam presentium quam futurorum noscat peritia quod advocationem cuiusdam mansionilis quod Dediniacus dicitur quodque supra fluvium Sambre infra episcopium Cameracensem situm est ab abbate Castelli fratres Humolarienses taliter obtinuisse probamus Quia enim idem abbas ipsam advocationem alibi locare volebat et fere totius predii illius reditus predicte ecclesie scilicet Humolariensi a progenitoribus almifice virginis Hunegundis que illic corpore quiescit obveniebat incommodum nobis visum est si quoquomodo laica persona eam usurparet nobisque molestiam inferret Unde communi accepto consilio centum solidos appendimus ea scilicet pactione ut si quis quod absit malefactor quasi ex antecessorum dimissione eam invaserit ipse iam memoratus abbas liberam et sine contradictione faciat Actum est apud Castellum in capitulo fratrum Sancti Andree presente domino Gerardo episcopo necnon ipsius loci abbate Goffrido Signum Eilfridi decani Signum Adelardi prepositi Signum Balduini prepositi Signum Hugonis de Triscoldo Signum Hugonis maioris de Solemnis Signum Ioannis de Humuncais Signum Alerani militis De nostris fuerunt Rogerius de Fraxiniaco Vivianus de Merificurte Ulmundus de Humbleriis Item signa monachorum Humolariensium qui illic interfuerunt Erleboldi scilicet decani Heldradi editui et Ioannis prepositi