Charter Document - 06000030

Charter Document - 06000030


Charter Number: 06000030
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1045
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego comes Heribertus materque mea Pavia fidelibus nostris presentibus absentibusque notum fieri volumus quod pater meus Otto eius[que] genitrix avia mea Ermengardis in villa que Brenost appellatur quoddam sibi alodium collato emerunt pretio Illud sibi distrahente quodam ville eiusdem homine Ernoldo huius siquidem alodii medietatem non longo post tempore avia mea dono dedit beate Marie Dei genetrici pro remedio anime sue presente Waleranno omnique sibi commissa congregatione fratrum meus autem pater similiter suam tantum sibi viventi retentam post discessum vero eius in potestatem monachorum penitus transituram eisque perpetualiter mansuram Illoque iudicio Dei prevento nobisque substracto omni bone voluntatis assensu approbamus votum quod vita plenus voluntarie vovit Deo et illam conventionem quam de prefato predio habuit abbati et monachis eius stabilem firmamque ecclesie esse iubemus Et ne forte quod absit ab hac die et deinceps res concessa ecclesie aliquam calamitatem possit pati donationem eiusdem beneficii contra posterorum insidias munimus nostri authoritate scripti quippe non sine multorum testimonio quorum diversa nomina testatur presens adnotatio Hi quippe interfuerunt et laudaverunt Oddo miles et Iotselinus canonicus fratris mei Robertus Peronensis Wazelinus Calniacensis Walterus pedagogus meus Ex parte autem abbatis Rainardus maior Humolariensis Rogerus maior Merulficurtis Ioannes maior de Fraxiniaco et multi alii fideles nostri