Charter Document - 06000024

Charter Document - 06000024


Charter Number: 06000024
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Request
Date: 1021 - 1043
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Otto Dei annuente clementia comes honori et dignitati a Deo concesse ex aliquantulo factis congruis bene nos respondere credimus Si ecclesiastica negotia fideliter tractantes iustis petitionibus assensum non negamus quatenus quo salvetur remedium anime prevideamus Igitur notum sit universis presentibus et futuris sancte matris ecclesie gremio filiis educatis quod primo ordinationis sue anno Walerannus abbas celle Humolariensis ad nostram presentiam accessit petens quamdam conventionem a se factam cum hominibus tribus Lantiaci nostre potestatis munimine firmari de quadam terra in villa eadem iacente quam ipsi illis reddiderunt heredibus primis videlicet Roberto et nepoti eius Roberto et Rogero et post unum quemque illorum duobus vicissim succedentibus ut persolvant annis singulis redditum terre cum consuetudinibus suis id est quartam garbam terragii et quinque solidos et tres denarios in medio martio et II solidos et IV denarios de hospitibus absque ulla omnino occasione Abbatem aut quempiam vice sui miserit cum XII hominibus ter in anno pascant XIV gallinati aut sine dubio solvant ac insuper annonam cum diligenter tributa purgata fuerint ad locum indominicatum absque mora deducant Tertia autem heredum vice peracta procurator loci aut in dominicatus restituat aut si cuilibet pro censu dare voluerit nullus ex hereditario reclamando impediat Unde ut talis conventio servetur in posterum hanc chartam fieri adiudicavimus roboratam propter nostre authoritatis signum Signum Ottonis comitis Walerani abbatis signum Signum Varrini decani Signum Bertoldi monachi Signum Rogeri monachi Signum Lantberti monachi Signum Herberti laici Signum Godefridi militis Signum Amolrici militis Signum Rodulphi castellani