Charter Document - 06000023

Charter Document - 06000023


Charter Number: 06000023
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1021 - 1027
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Otto Dei misericordia comes dictus et abbas Notum fieri volo universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod accessit ad nostram presentiam laudabilis Ricardus abbas celle Humolariensis cum monachis suis postulans ut quamdam villam que Cauviniacus dicitur Yvo fidelis noster homo contra consuetudinarias leges quas antecessores eius minime tenuerunt iniuste invasit Quam petitionem non abnuentes et sepius adclamantes pro salute anime mee et progenitorum meorum ex beneficio nostro ei concessimus ut pauperes homines ex eadem villa quieti esse possent eo tenore ut bannum latronem corveias carrucarias sylve haias ad capiendam venationem ulterius non persolvant nisi unum denarium unum panem unum sextarium avene Et ut nostra commutatio inconvulsa permaneat hanc cartam fieri iussimus Si quis vero hanc commutationem infringere tentaverit quod minime credimus in primis iram Dei omnipotentis sancte Marie matris Domini sancte Hunegundis sanctorumque omnium incurrat et legali sanctione convictus XXX auri libras nostro scrinio persolvat et repetitio eius inanis fiat Signum Ottonis comitis Signum Ermengardis matris eius Signum uxoris eius Signum Lantberti castellani Signum Rodulphi filii eius Signum Godefridi vassalli Signum Amulrici vassalli Signum Wiberti vassalli Signum Erchemboldi [vassalli] Signum Yvonis vassalli Item signum Yvonis homo Signum Rothardi decani Signum Theoboldi custodis Signum Valtelmi prepositi Actum in monasterio almi martyris Christi Quintini die festivitatis eius