Charter Document - 06000022

Charter Document - 06000022


Charter Number: 06000022
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Allowance
Date: 1018
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Prudens consuetudo precedentium patrum schedulis propriis decrevit tradere quidquid necessarium videretur auribus posterorum mandare Unde nos quoque Richardus videlicet gratia Dei abbas cum ceteris fratribus Helnonnensibus vestigia priorum imitantes notificare volumus omnibus posteritatem nostram subsequentibus quod quamdam Beati Amandi terram in pago Laudunensi sitam in loco qui dicitur Altavilla communi consensu delegavimus habere fratribus Humolariensis coenobii usu fructuario et gratia emeliorandi eo scilicet tenore ut singulis annis quandiu ipsam tenere voluerint quinque solidos denariorum pro septem mansis quibus numerantur pro respectu persolvant in festivitate sancti Remigii Si vero exinde negligentes reperti iustificare noluerint eo solo deinceps frustrentur publica lege convicti sicque restituatur proprio heredi Ut hec traditio firma remaneret et inviolabilis hanc manu scriptionem communiter decrevimus fieri ac nominibus fratrum utriusque loci ceterorumque fidelium firmiter insigniri Actum Helnone monasterio die mensis iunii XX anno vero Domini MXVIII regnante Francorum rege Roberto sub horum testificatione quos presens nota describit Signum domini abbatis Richardi Signum Balduini marchionis Signum Raineri Signum Geroldi Signum Leudonis Signum Hunoldi Signum Elgeri Signum Gerardi Signum Herimanni Signum Bernardi Godescalci Signum Roderid Signum Winemari Signum Iegardi Signum Fulcuini