Charter Document - 06000015
Charter Number: | 06000015 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0981 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Hugo Dei gratia comes et dux Francorum Notum sit universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod monachi ex cella Humolariensi que in honore sancte Marie constructa sita est in pago Vermandensi accesserunt ad Hivonem fidelem nostrum et venerabilem coniugem eius Geilam interpellates eos super quadam terra ex beneficio eius que in predicto pago iacet in villa scilicet que dicitur Cauviniacus ut illam sub censu constituto ad predictum monasterium daret eo videlicet tenore ut annis singulis constitutum censum in festivitate sancti Remigii solverent et ipsam terram iure quieto possiderent Sunt autem ex eadem terra ut ferunt decem mansi sed ex maxima parte inutili silva miricis et frutectis operta census vero sunt solidi XII Unde predicti monachi cum assensu fidelium nostrorum Hivonis patris et Hivonis filii uxorumque eorum nostram magnificentiam adeuntes petierunt ut eis super hoc negotio kartam facere iuberemus et manu propria firmaremus quatinus si quid eandem terram proprio labore vel silvam extirpando vel plantando vel edificando in meliorare potuerint nemo audeat presentem constitutionem canino dente rodere vel aliquam molestiam pro hoc ipso predictis monachis incutere Quorum petitioni libenter consensum prebui et presentem kartam fieri iussi et manu propria firmavi Si quis vero successorum nostrorum quod minime futurum credimus presentem constitutionem ceca cupiditate promotus destruere temptaverit in primis omnipotentis Dei iram incurrat deinde regio fisco LX auri libras persolvat et quod repetit nequaquam optineat Actum in castro Silvanectensi anno incarnationis Dominice DCCCCLXXXI Lothario regnante anno XXVII Signum Hugonis gloriosi ducis Signum Adelaidis uxoris eius Signum Roberti filii ipsius Signum Ivonis vassalli Signum Geile uxoris ipsius Signum Ivonis filii ipsius Signum Burgardi vassalli Signum Gerelmi vassalli Signum Gerelmi filii eius