Charter Document - 06000014

Charter Document - 06000014


Charter Number: 06000014
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Announcement
Date: 0967
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Recolenda priorum decrevit sententia patrum omnibusque sequentibus firmiter retinenda imitari mandavit ut quicumque aliquid de rebus sue proprietatis quoquomodo alicui tradendo dare placuerit quo firmius tenere valeat cautionis chartam traditor ei facere procuret que etiam pluribus relecta testibus firmatorumque subnominatis nominibus firma permanere valeat posteris temporibus Quapropter ego Geroldus distractor effectus notum fore cupio omnibus huius regni proceribus quia tradidisse atque legaliter constat me vendidisse quamdam vineam vinaticam Bernero abbati sibique subditis monachis Est autem vinea ipsa pertingens ad res ecclesie sanctorum Genesii atque Otbodii sita in pago Laudunensi haud procul ab ipsa ecclesia Limitatur vero ex uno latere Sancti Vincentii ex duabus frontibus ipsa vinea sibi limitem ponit Qua de re facta coemtione rata sumpsi a prelibatis fratribus venerabilis patris Benedicti norme obtemperare serventibus huius pretii quantitatem argenti libras videlicet tres ea scilicet ratione ut annuatim ecclesiasticum ius persolventes prenotate ecclesie tenendo possideant ac possidendo teneant et quidquid rationabiliter inde agere elegerint peragant Ut autem hec venditionis charta per succedentium temporum curricula rata et irrefragabilis permanere queat domino Roricone episcopo venerabili cuius iussu licentiaque hanc ipsam fieri feci quo ipso primum corroboraret suique deinde fideles clerici ac nobiles clerici corroborandam tradere studui Signum Geroldi qui hanc chartam fieri fecit et firmare precepit Signum Witberti Signum Balduini Signum Ugonis prepositi Signum Gisleberti Signum Godefridi Signum Anselmi Signum Rotgeri archidiaconi Signum Oddonis Signum Warneri Signum Immonis archidiaconi Signum Raineri Signum Rodulphi Signum Erlebaldi Signum Richulfi presbyteri Signum Lantberti Signum Albrici Signum Gilberti Signum Ingenulfi diaconi Signum Anselmi Signum Richardi Signum Wiberti Ego Oidelardus cancellarius scripsi et subscripsi Actum Lauduni IIII idus augusti anno XVII regnante Lothario rege