Charter Document - 06000013

Charter Document - 06000013


Charter Number: 06000013
Cartulary Title: The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0968
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Notum sit universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ego Heilbertus pro remedio anime mee presente Adalberto comite et Heriberto filio eius coram altari sancte Marie in monasterio Humolariensi multis adstantibus legaliter tradidi dimidium mansum ex alodo mee proprietatis sancte Marie sancteque Hunegundi in usibus fratrum eiusdem loci situm in quodam mansionili qui dicitur Grimulbreias in pago Laudunensi iuxta villam que vocatur Puteolis in qua villa sedes est eiusdem dimidii mansi atque precante abbate et fratribus eiusdem loci hanc chartam fieri iussi et manu propria firmavi Quod si quis successorum meorum quod minime credo presentem traditionem aliquando pro nihilo ducere voluerit et terram ab ecclesia auferre in primis iram Dei omnipotentis incurrat et regia maiestate convictus L libras argenti persolvat et sacram communionem nequaquam obtineat Hec presens traditio firma et inviolabilis per secula maneat Actum in monasterio Humolariensi anno incarnationis Dominice DCCCCLXVIII regnante domino Lothario XIV indictione XL Signum Heilberti qui hanc chartam fieri iussit et manu propria firmavit Signum Lantberti filii eius Signum Adalberti comitis Signum Heriberti filii eius Signum Baidalonis Signum Arnulfi Item Arnulfi Signum Angelberti