Charter Document - 06000008
Charter Number: | 06000008 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0956 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Gerberga gratia Dei Francorum regina Si ecclesiasticis negotiis iuste disponendis operam damus non regie dignitati perperam inferimus Noverit igitur cunctorum fidelium tam presentium quam futurorum solertia quod accessit ad nos Humolariensis celle abbas Bernerus obsecrans ut quamdam terram de potestate Sancte Marie Suessionensis monasterii puellarum quod in nostra manu tenemus de beneficio comitis Adalberti in pago Vermandensi sitam in villa que dicitur Ruminiacus liceret sibi ab eodem comite qualitercumque posset impetrare ut de beneficio omnino ablata pro eadem terra quemdam respectum ad altare Sancte Marie predicti monasterii persolveret ut eam monachi celle Humolariensis iure precario in perpetuum possiderent Quod nos cum consilio fidelium nostrorum videlicet episcoporum Widonis et Roriconis et aliorum qui tunc presentes esse potuerunt non inhumana indicantes quod petebat ut fieret annuimus et hanc cartam fieri precipimus Dicuntur autem de illa terra scilicet tria mansa respectus pro eadem in purificatione sancte Marie persolvendus XII denarii Quam terram si quid prefati monachi meliorare plantando scilicet vel edificando potuerint Et pro hoc ipso quisquam quod futurum non credimus neque optamus contra hanc nostram authoritatem insurgere tentaverit omnipotentis Dei iram incurrat et reatus sui poena coactus regio fisco L argenti libras persolvat et quod conatur inane fiat Actum Suessionis infra portas monasterii puellarum sub die VII kalendas maii anno incarnationis Dominice DCCCCLIX indictione II regnante Lothario rege Signum Aimonis advocati Signum Evrardi prepositi Signum Helvidis preposite Signum Milesindis decane Signum Fulconi vassalli Signum Gauzberti vassalli Evrardus subgregarius et cancellarius scripsit et subscripsit