Charter Document - 06000005
| Charter Number: | 06000005 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Declaration |
| Date: | 0954 - 0955 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et inseparabilis Trinitatis Agapitus Christi adminiculante misericordia sancte Romane sedis antistes Si iustis petitionibus prestabiles voto piorum assensum prebemus voluntati Domini nos militare credimus Ergo notum sit universis catholice matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod misit ad nos filius noster gloriose indolis puer scilicet Lotharius rex Francorum paternitatem nostram humiliter obsecrans ut quamdam cellam in pago Viromandensi sitam in honore beate Dei genitricis et perpetue virginis Marie et sancte Hunegundis virginis constructam apostolice authoritatis presidio muniremus Quam suggerentibus genitori suo Ludovico videlicet regi et sibi ipsi eque regi comite Adalberto et idoneo satis viro Eilberto qui eamdem abbatiolam iure beneficii possidebat ad sacre religionis venerabilem cultum erigere conatur atque regie potestatis precepto corroborare nititur Cuius petitioni congaudentes ecclesiastici vigoris manum exerimus et ex ea qua fulcimur apostolica authoritate precipimus ut prefatam abbatiam nemo unquam secularium possideat neque ex rebus eiusdem celle quicquam sibi aliquis usurpet non rex non comes non episcopus nec quilibet princeps quacumque potestate preditus nisi forte tuendi ac defendendi causa et hoc non nisi eiusdem loci regularis abbatis fiat permissione Si quis vero pro hac adipiscenda pecuniam vel quodlibet munus regi aut cuilibet principi dederit sive promiserit subinferende maledictioni subiacebit Sit igitur eidem celle abbas secundum regulam sancti Benedicti constitutus et monachi regulari districtioni subiecti quos de rebus eiusdem celle aliquod dispendium perpeti cum omni imperio prohibemus Res vero eiusdem ecclesie sunt Humolarias villa in qua eadem cella constructa est cum mansionibus cunctis ad se pertinentibus Merulficurtis cum adiacentiis suis Cauviniacus cum mansis ad se pertinentibus in villa que dicitur Frisia super fluvium Summam XII mansi quos pro commoditate piscium eidem ecclesie perpetualiter habere liceat Hec itaque et si qua alia eadem ecclesia Domino opitulante adquirere sibi potuerit apostolica fulta authoritate licenter et sine aliqua contradictione possidebit Si quis vero contra huius apostolici privilegii tutelam aliquid sinistri molitus fuerit et ex his que dicta sunt aliqua pervertere male loquendo voluerit hunc cum auxilio Domini nostri Iesu Christi et adiutorio beate Marie semperque virginis genitricis eiusdem Dei et Domini nostri faventibus nobis omnium coelestium virtutum beatissimis spiritibus et annuentibus sanctorum patriarcharum et prophetarum agminibus ex authoritate beatissimi Petri apostolorum principis cum omnibus apostolis et discipulis Domini martyrum etiam sive confessorum et virginum ad hoc suffragantibus meritis cum assensu comprovincialium pontificum et huius sancte sedis suffraganeis episcopis excommunicamus et anathematizamus et a liminibus sancte Dei ecclesie sequestrantes ab omni christianorum societate separamus ut sub huius anathematis vinculo poenaliter innodatus sit anathema maranatha Fiat fiat
