Charter Document - 06000004
Charter Number: | 06000004 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0954 - 0955 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Lotharius gratia Dei Francorum rex Si divinis cultibus operam dantes sacre religioni suffragari nitimur progenitorum nostrorum privilegiis fulti regio more utimur Igitur notum sit universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quia accessit Bernerus abbas qui celle Humolariensi preest nostram humiliter exorans clementiam ut idem coenobium in honore sancte Dei genitricis et semper virginis Marie constructum cui ut diximus preest authoritatis nostre munimine tutaretur quod videlicet pia nostri genitoris clementia ad melioris vite studium iam ante fuerat relevatum necnon signo regie subscriptionis munitum hoc idem apud ipsum impetrantibus comite Adalberto ac venerabili viro Eilberto qui eamdem abbatiam cum omni integritate ob amorem Dei omnipotentis et suarum remedium animarum sancte Dei genitrici Marie et sancte Hunegundi reddentes pie memorie patris nostri manibus tradiderunt quatenus monachi inibi regulariter viventes absque ulla perturbatione soli Deo militarent Sed quia repetitio confirmatio est non ab re fieri credimus si predicti abbatis multorumque religiosorum monachorum supplicationibus evicti eorum petitionibus assensum prebemus Quod facere decernentes eamdem abbatiam absque ulla diminutione abbati cum monachis viventibus regulariter in perpetuum habendam concessimus atque excellentissimi genitoris nostri vestigia sequentes prefatam authoritatem precepto nostre potestatis corroborari iussimus nostroque annulo signavimus ut si quis eidem celle villam aut mansum sive campum subtrahere voluerit in primis omnipotentis Dei iram incurrat deinde centum auri libras persolvat et ab omni possessione privatus nostro regno exul fiat