Charter Document - 06000003
Charter Number: | 06000003 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary and Charters of Notre-Dame of Homblières |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti Adalbertus comes et abbas Notum sit cunctis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris quod ad nostram accesserunt presentiam quidam ex fldelibus nostris Gerbertus scilicet et Anserus miles eius et Bernerus abbas celle Humolariensis postulantes ut quamdam commutationem quam inter se fecerunt nostra authoritate firmaremus de terra scilicet Sancti Quintini que iacet in villa que dicitur Fraxiniacus et de terra sancte Marie et sancte Hunegundis que iacet in villa que dicitur Fontanas Quibus inter se bene convenientibus quod petebant facere decernentes hanc chartam fieri iussimus et manu propria firmavimus Et si quis quod nequaquam futurum credimus contra hanc cautionem insurgere et hanc violare tentaverit in primis iram Dei omnipotentis incurrat et quinque auri libras exsolvat et eius contentiosa repetitio inanis fiat Signum Adalberti comitis Signum Gerberge uxoris eius Signum Gisonis custodis Signum Roberti decani Signum Waldini prepositi Signum Tannoardi presbyteri Signum Teuuardi presbyteri Signum Crispini diaconi Signum Anselmi diaconi Albrici diaconi Gerberti vassalli Goterani Gerardi vassalli Hildradi castelli Anseri vassalli Actum in monasterio Sancti Quintini anno incarnationis Dominice DCCCCLIV indictione XII Albricus cancellarius recognovit et subscripsit