Charter Document - 05980021

Charter Document - 05980021


Charter Number: 05980021
Cartulary Title: Nostell Priory Charters
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Writ
Date: 1129 - 1131
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henr[icus] rex Angl[orum] W[altero] Espec et Eustach[io] filio Ioh[annis] salutem Precipio quod faciatis habere et tenere priori et canonicis de sancto Oswaldo suas XII bouatas terre in Brameham quas Ansch[etillus] de Bulem[er] eis dedit cum hominibus et omnibus rebus terre pertinentibus ita bene et in pace et honorifice sicut Ansch[etillis] eas eis dedit et sicut eis concessi per cartam meam et sicut tenuerunt die qua Ansch[etillus] fuit uiuus et mortuus Et quicquid Robertus Fossard uel Bertr[amus] de Bulem[er] inde iniuste ceperunt post mortem Ansch[etilli] totum facite reddi T[este] G[aufrido] de Glint[on] Apud Trenham